Addidit etiam Dominus de observatione jubilaei, qui septimanam hebdomadarum annorum sequebatur: ad cujus praesignationem septem annis praecedentibus, ut tradunt quidam, in singulis neomeniis clangebant tubis, et septem diebus continuis ante ipsum solemnizabant clangentes tubis. In libro tamen Numeri legitur quod clangerent tubis, septimo mense, decima die, in universa terra. In hoc jubilaei anno, omnes distractiones rerum, ad pristinos redibant possessores; praeter domos quae erant in urbibus muratis, quas tamen, primo anno venditionis, venditori redimere licebat, exceptis domibus Levitarum, quae in quaecunque essent loco in jubilaeo redibant. Eodem anno requiescebat terra, et debita eodem anno, servi liberi dimittebantur. Nam licet essent contribules, tamen voluit eos Dominus servitii schismate castigare, propter transgressiones legum. Josephus dicit, quia in jubilaeo conveniebat venditor agri et emptor; et reputantes fructus, et expensas in agrum factas, fructibus exuberasse compertis, venditor recipiebat agrum: si vero expensae transcenderunt, hoc quod deerat recipiebat emptor, et a possessione discedebat. Hanc tamen computationem fieri licuit infra annum jubilaeum, nedum in ipso, si venditor prius vellet revocare quod vendidit. Littera Levitici videtur velle quod, juxta numerum annorum, usque ad jubilaeum, majori minorive pretio jubebat agrum vendi, ne venditor gravaretur, si modico venderet, et plurimi anni superessent, usque dum reciperet quod vendiderat, et ne gravaretur emptor, si multo emeret quod in proximo amissurus erat. Determinata quoque fructuum reputatione, et expensarum infra jubilaeum addidit, quod si venditor, quod supererit expensatum, reddere non poterit, habeat emptor agrum, usque ad jubilaeum. In ipso enim omnis venditor redibat ad pristinum possessorem. Terram autem sic voluit Dominus vendi ab eis sub conditione recipiendi, quia sua erat, et non ipsorum. Alienigenas tamen servos voluit eos in perpetuum possidere.